- CARNIA
- I.CARNIAurbs Ioniae, Steph.II.CARNIAvel CARNEA, festa Apollinis, apud Spartanos, in quibus Terpander primus vicit. Graece Κάρνεια, sic dicta a Carno vate, qui, Heraclidis in Aetolia expeditionem parantibus, contra Athenienses, Rege Codrô tum his imperante, διὰ τοὺς φυγάδας, ob exules, (quos illi Peloponnesô pepulerant) receptos, Strab. l. 9. apparuit χρησμοὺς λέγων καὶ ενθεάζων, futura praedicens et Numine afflatus. Quem cum Magum esse et in exercitus perniciem ab hostibus emissum existimarent, Hippotes Aletis (primi ex Heraclidis post modum Corinthi Regis) pater, eum iaculô traiecit, Pausan. l. 3. Vide quoque Apollodorum, l. 2. et Eusebium, Praepar. l. 5. c. 20. Quia vero mox pestis exercitum invasit, Hippotes exulatum abiit, et Dorienses (qui tunc in unum corpus cum Heraclidis coierant) statuerunt Acarnanem vatem sacris placandum esse. Hinc Κάρνεια, festum Apollinis, apud Lacedaemonios, et a festo ipse Apollo Κάρνειος, Suid. Religio, in expeditionem orta, bellic as quasdam ceremonias retinebat: unde μίμημμ ςτρατιωτικῆς ἀγωγῆς Demetrio Scepsio, apud Athenaeum, l. 4. Postea certamen Musicum additum, Olymp. 26. quô Terpander primus vicit, memoratus in Marmore Arundeliano, anno Attico 381. Vide eundem, l. 14. et infra voce Terpander. Quod vero Regibus Sicyoniis deficientibus, Sacerdotes Carnios substitutos, ait Eusebius, et ex eo Syncellus, metito suspectum est illustri Chronologo Ioh. Marshamo, quem vide Canone Chron. Sec. XIII. aliquid etiam infra, voce Sicyon.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.